previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 97] vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est: dandaque opera est, ne qua cruditas in quotidianam id malum vertat. Nam quartana neminem jugulat: sed si ex ea facta quotidiana est, in malis aeger est: quod tamen, nisi culpa vel aegri vel curantis, numquam fit.


XVI Curatio duarum quartanarum.

At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt; aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leniter ambulare; considere diligenter involutis pedibus et capite; quoties febris accessit et desiit, cibum modicum sumere, et vinum; reliquo tempore, nisi imbecillitas urget, abstinere; at si duae febres paene junguntur, post utramque cibum sumere: deinde vacuo tempore, et moveri aliquid, et post unctionem cibo uti. Quum vero vetus quartana raro, nisi vere, solvatur; utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat. [2] Prodestque in vetere quartana mutare subinde victus genus; a vino ad aquam, ab aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem1, deinde vomere; jureve pulli gallinacei ventrem resolvere; oleo ad frictiones adjicere calefacientia; ante accessionem sorbere vel aceti cyathos duos, vel unum sinapis cum tribus graeci vini salsi2, vel mixta paribus portionibus, et in aqua diluta, piper, castoreum, laser, myrrham. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moveatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quievit, diu meminisse ejus diei convenit; eoque vitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem. Facile enim revertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.


XVII Curatio quotidianae febris, quae ex quartana facta sit.

At si ex quartana quotidiana facta est, quum id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti; aquam

1 cf. I, 3; II, 18

2 cf. III, 6

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: