Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 5] etiamnum spiritu remanente, ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, levorem, contactum; processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit. [25] Neque enim, quum dolor intus incidit, scire quid doleat, eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit: neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui, quid sit, ignoret. Et quum per vulnus alicujus viscera patefacta sunt, eum, qui sanae cujusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; [26] ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus imponi remedia, compertis interiorum et sedibus et figuris, cognitaque eorum magnitudine: similesque omnia, quae [intus] posita sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium, et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri. [27] Contra ii, qui se ἐμπειριχούς ab experientia nominant, evidentes quidem causas, ut necessarias, amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non comprehensibilis natura sit. [28] Non posse vero comprehendi, patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia; quum de ista re, neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat, quam Herophilo? cur huic potius, quam Asclepiadi? [29] Si rationes sequi velit, omnium posse videri non improbabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi, neque auctoritati cujusquam fidem derogari oportuisse: etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret; nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. [30] Differre quoque pro natura locorum genera medicinae; et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos eae causae facerent, quae ubique eaedem essent, remedia quoque ubique eadem esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris; neque ex his patere medicinam. [31] Quod si scientiam hanc non subjiciat evidens
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.