previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 40] Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur1. [8] Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur, et desinunt: utique, si saepe tempora iisdem dolent, noctuque corpora insudant. Si frons prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu vehementes [capitis] dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicesimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet2. [9] Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet; magisque, si juvenis erit, per sanguinis profusionem; si senior, per suppurationem3. Febris autem quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur4. [10] Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus [vel hirudo] reperietur5. Si mulieri inguen6 et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est7. [11] Urina autem crassa, ex qua quod desidit, album est, significat circa articulos, aut circa viscera dolorem, metumque morbi esse8. Eadem viridis, aut viscerum dolorem, tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse, testatur9. At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica, vel renes exulcerati sunt10. [12] Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat, et male olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae, quaeque inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile, vel rufum, vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. [13] At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta

1 cf. Aph. V, 57

2 Progn. § 21

3 Progn. § 21

4 Progn. § 24

5 Prorrh. II, § 17

6 cf. III, 5

7 Ibid. § 24

8 Ibid. § 4

9 Ibid.

10 Aph. IV, 75; — ad seq. cf. IV, 76, 79, 80, 81; VII, 34

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: