previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 331] potius aptatur: et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavum recipiat, ut eo insistente, circumactus modiolus delabi non possit: deinde is habena, quasi terebra, convertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foret, et circumagatur: quia, si leviter imprimitur, parum proficit; si graviter, non movetur. [3] Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Ubi jam iter modiolo impressum est, medius clavus educitur, et ille per se agitur: deinde, quum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur. At si latius vitium est, quam ut illo comprehendatur, terebra res agenda est. [4] Ea foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque, donec totus is locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit. Atque ibi quoque, quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excisorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus, id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo imprimitur. [5] Utro modo vero id circumductum est, idem excisorius scalper in osse corrupto planus summam quamque testam laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities caries, interdum totum os perrumpit; maximeque ubi vitiata calvaria est. Id quoque specillo significatur: quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit: [6] si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam, nihil oppositum invenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua vitiosa sanies; sed quoniam ibi, ut in latiore sede, diffusa sit. Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transiit, modioli quidem usus fere supervacuus est; quia latius pateat necesse est quod jam alte processit. Terebra vero ea quam secundo loco posui, utendum; eaque, ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum majore cura agendum est, quum jam aut simplex os dimidium perforatum est; aut in duplici superius: illud spatium ipsum; hoc

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: