previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 291] cedit, sed protinus redit: resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinam non admittit. Caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur: itaque omittenda est. Sana excidi s debet; idque vulnus linamentis curari. Humorem quidem vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus iisdem linamentis curant. In reliquis variae sententiae sunt. [5] Ac resupinandum quidem corpus esse, res ipsa testatur; ut in uterum, sive intestinum, sive omentum est, delabatur. Sinus vero umbilici, tum vacuus, a quibusdam duabus regulis exceptus est; vehementerque earum capitibus deligatis, ibi emoritur: a quibusdam, ad imum acu trajecta, duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae; quod in uva quoque oculi fit: nam sic id, quod supra vinculum est1, emoritur. [6] Adjecerunt quidam, ut, antequam vincirent, summum una linea inciderent, exciderentque; quo facilius digito demisso, quod illuc irrupisset, depellerent: tum deinde vinxerunt. Sed abunde est, jubere spiritum continere, ut tumor, quantus maximus esse potest, se ostendat: tum imam basem ejus atramento notare; resupinatoque homine, digitis tumorem eum premere, ut si quid delapsum non est, manu cogatur: [7] post haec umbilicum attrahere, et qua nota atramenti est, lino vehementer adstringere: deinde partem superiorem aut medicamentis, aut ferro adurere, donec emoriatur: atque, ut cetera usta, ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum, vel omentum, vel utrumque est; sed etiam ubi humor est, optime proficit. Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit. Nam curationi neque infans, neque aut robustus annis, aut senex aptus est; sed a septimo fere anno ad quartum decimum. [8] Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodque papulas, impetigines, similiaque habet, idoneum non est. Levibus quoque tumoribus facile subvenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni et autumnale, et hibernum vitandum est: ver idoneum maxime est: ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet. Neque id satis est; sed alvus quoque ei

1 cf. supr. 7, 11

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: