previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 282] succurritur, quibus pituita utrimque descendit: quia levata altera parte, nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem illini debent: si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, irrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est humor, sed levior, duplex vitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est: adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quasque exposita sit1. [15e] Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent: duabus in occipitio rectis, una super eas transversa: dein duabus super aures, una inter eas item transversa: tribus inter verticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a vertice rectas eas lineas ad tempora deducerent; cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret. [15f] Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem, deinde a naribus ad verticem: tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt; et post, sanguine effuso, os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem et in temporibus, et inter frontem atque verticem eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt. [15g] Frequens curatio est, venas in temporibus adurere: quae fere quidem in ejusmodi malo tument; sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est: tenuibusque ferramentis, et retusis venae adurendae; done in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae humor ferebatur. [15h] Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata, retentoque ab ipso spiritu, quo magis venae prodeant, atramento notare eas contra tempora, et inter verticem ac

1 P. Aeg. VI, 6

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: