previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 242] [4] [4a] Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur; et tum aliquod ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est, et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, lycium cum lacte debet infundi; vel aqua, in qua rosa decocta sit, succo aut herbae sanguinalis, aut acaciae adjecto. [4b] Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet; tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit; aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaracha contrita per fistulam recte instillatur.

[5] Ubi vero vermes orti sunt, si juxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt: si longius, medicamentis enecandi; cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit. Sub his emortui vermes in primam auris partem prolabuntur, unde facillime educi possunt.

[6] Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio, aeruginis rasae p. )-(. II. adjiciendum est, incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani p. )-(. II. myrrhae et fellis taurini, singulorum p. )-(. z z. vini quantum satis est ad myrrham diluendam.

[7] [7a] Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est aut oleum calidum, aut cum melle aerugo, vel porri succus, aut cum mulso nitri paulum: atque ubi crusta a corpore jam recedit, eluenda auris aqua tepida est; quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes, eaeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum conjiciendum est; quumque emollitae sunt,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: