Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 218] exulcerentur: deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta. [15] [15a] At pusulae maxime vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica, vel ex sudore nascuntur: ἐξανθήματα Graeci vocant. Eaeque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. [15b] Nonnumquam plures, similes varis oriuntur; nonnumquam majores, lividae, aut pallidae, aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato: subestque iis humor; ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet; φλύχταιναι graece nominantur. Fiunt vel ex frigore, vel ex igni, vel ex medicamentis. — φλυζάχιον autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta; ex qua ipsa quod exprimitur humidum est. Ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora, aut humidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammation ac dolore; exitque aut pus, aut sanies, aut utrumque. Maximeque id evenit in aetate puerili; raro in medio corpore; saepe in eminentibus partibus. [15c] Pessima pusula est, quae ἐπινυχτίς vocatur1. Ea colore vel sublivida, vel nigra, vel alba esse consuevit: circa hanc autem vehemens inflammatio est; et quum adaperta est, reperitur intus exulceratio mucosa, colore humori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem ejus est: neque enim ea faba major est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus, et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei impositum est. In omnium vero pusularum curatione primum est, multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari: secundum est, cibum minuere; abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus: eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita affectus est. Praeter haec is qui jam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet; simulque super eas nitrum inspergere, oleoque vinum miscere, et sic ungi; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si majus pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est; detractaque summa pellicula, ad medicamenta lenia
1 cf. Hipp. De aëre, aq. et loc. 3, et in mea edit. p. 372
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.