Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 190] tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est. Sed id quoque pejus est multum, tenue, dilutum; magisque si ab initio tale est: itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est: praeter haec si male olet; nisi tamen locus hunc odorem excitat. [20f] Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius: itemque si laeve est, si nihil olet, si aequale est. Modo tamen convenire et magnitudini vulneris, et tempori debet: nam plus ex majore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. ᾿ελαιῶδες quoque pejus est multum, et parum pingue:.quo minus ejus, quoque id ipsum pinguius, eo melius est. [21] [21a] Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est, qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio, neve inflammatio interimat. Si profusionem timemus (quod ex sede vulneris, et ex magnitudine ejus, et ex impetu ruentis sanguinis intelligi potest); siccis linamentis vulnus implendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa, ac manu super comprimenda. [21b] Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt; et, si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem supprimendum est; ideoque quidam id vulneri infundunt. Sed alius rursus metus subest; ne, nimis valenter ibi retenta materia, magnam inflammationem postea moveat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis, neque adurentibus, et ob id ipsum inducentibus crustam, sit utendum; quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt: sed, si semel ad ea decurritur, iis potius, quae mitius idem efficient. [21c] Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt, apprehendendae, circaque id quod ictum est, duobus locis deligandae, intercidendaeque sunt1, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco quo neque nervus, neque musculus est, ut, puta, in fronte, vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.
1 cf. Aet. XIV, 51; Paul. Aegin. IV, 53
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.