Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 184] levant, adjectis exiguo modo rutae succi, ac passo: et tormina supprimunt ex vino liquata: et inflammationem vulvae coercent, mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit: et ex aqua fronti inducta, pituitam in oculos decurrentem tenent. [5] Item, si vulva dolens somnum prohibet: croci p. )-(. zz. anisi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. III. cicutae seminis p. )-(. VIII. miscentur, excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur. [6] Ad sanandum jecur: nitri p. )-(. z. croci, myrrhae, nardi gallici, singulorum p. )-(. I. melle excipiuntur, daturque, quod aegyptiae fabae magnitudinem habeat. [7] Ad lateris dolores finiendos, piperis, aristolochiae, nardi, myrrhae pares portiones. [8] Ad thoracis: nardi p. )-(. I. turis, casiae, singulorum p. )-(. III. myrrhae, cinnamomi, singulorum p. )-(. VI. croci p. )-(. VIII. resinae terebinthinae quadrans, mellis heminae tres. [9] Ad tussim Athenionis: myrrhae, piperis, singulorum p. )-(. I. castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. quae separatim contusa postea junguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae, bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur. [10] Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci p. )-(. z. myrrhae, piperis longi, costi, galbani, singulorum p. )-(. z. cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. [11] Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum p. uncia, galbani p. )-(. z. hyssopi p. )-(. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est. [12] Colice vero Cassii ex his constat1: croci, anisi, castorei, singulorum p. )-(. III. petroselini p. )-(. IV. piperis et longi et rotundi, singulorum p. )-(. V. papaveris lacrimae, junci rotundi, myrrhae, nardi,
1 Gal. S. L. IX, 4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.