Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 12] siti affecto, quum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit. Qua ille epota, quum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit. [70] Quod auxilium medicus opportune providit, non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat, aut fluebat; sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui quum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat iisdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sentit; ac neque vomitu stomachum, neque purgatione alvum sollicitet. [71] Quae vera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt. Nisi persuadere nobis volunt, sanis quidem considerandum esse, quod coelum, quod tempus anni sit; aegris vero non esse: quibus tanto magis omnis observatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in iisdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur. [72] Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur: ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adolescens, quam puer1; facilius in denso coelo, quam in tenui; facilius hieme, quam aestate; facilius uno cibo, quam prandio quoque assuetus; facilius inexercitatus, quam exercitatus homo sustinet. [73] Saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae concipio, eum, qui propria non novit, communia tantum intueri debere; eumque, qui nosse propria potest, illa quidem non oportere negligere, sed his quoque insistere. Ideoque, quum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum, quam extraneum. [74] Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere: instrui vero ab evidentibus causis; obscuris omnibus, non a cogitatione artificis, sed ab ipsa arte rejectis. Incidere autem vivorum corpora, et crudele, et supervacuum est: mortuorum, discentibus necessarium; nam positum et ordinem nosse debent; quae cadavera melius, quam vivus et vulneratus homo, repraesentant.
1 Aph. I, 13
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.