Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 110] inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut lividum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo vel insania pulmonisve dolore vel capitis in veste floccos legit fimbriasve deducit, vel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt. 7 Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest; cuive in eodem febris corporisque habitu cervix convertitur sic, ut devorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate vexatur; aut qui epoto veratro exceptus distentione nervorum est; aut qui ebrius ommutuit: is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit. Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.