Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 370] Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur; tum incidi gingiva debet. Pus quoque multum profluens ossis fractis nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro vinum meracum; atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et evellendus est; is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perveniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci vocant, eximenda est. Tonsillas autem, quae post inflammationes induru-
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.