Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 258]zare debet is fere, quae supra (cap. X, 3, 4) conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen vel chalcities vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.
12 Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis (11, 1.2) exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; videndumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque levandus est.
13 Solent etiam interdum iuxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contritot perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combustio, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat. In maiore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra (cap. XI) posita sunt: et mollis linamenti paulum involvendum ex iis aliqua compositione, quas antheras vocari dixi (cap. XI, 2), demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod si † duriore id prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.