Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 104] locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur. Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a vivo resolvant: eas escharas Graeci nominant. Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est. Gangrenam vero, si nondum plane tentet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuvenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium; quod maxime fieri in digito potest.— In eiusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo sanum corpus concidere. Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia, aliena sunt sed his quam levissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac vitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a victus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.