Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 58] iunci rotundi, aspalathi, xylobalsami, singulorum P. XXVIII; sebi P. I; unguenti irini cyathum. Alterum, quod euodes vocant, hoc modo fit: cerae P. = -; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul inconcuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi. Enchrista autem Graeci vocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae vitulinae, sebi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur. Et ad sacrum ignem: spumae argenti P. VI; cornu bubuli combusti P. XII conteruntur, adiciturque invicem vinum et id quod specialiter sil vocatur, et murteum donec utriusque teni cyathi coiciantur.
25 Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. Anodyna vocant, quae somno dolorem levant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex vehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P. 1; murrae, castorei, piperis, singulorum P. II. Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.