Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 52] Est etiam Herae compositio, quae habet murrae, chalcitidis, singulorum P. II; aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum P. IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P. VIII; malicori contriti P. X. Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est. At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P. I; calcis P. II; auripigmenti tantundem miscebat. Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. I; sandaracae P. II; marmoris cocti P. IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. II; calcis P. IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent. Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P. II: turis, atramenti sutori, singulorum P. III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. IIII; gallae P. VI; cerussae combustae P. VIII. Ea vel arida inspersa vel melle excepta idem praestant. Sternumenta vero vel albo veratro vel struthio coiecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum P. =; castorei P. yyy; spumae nitri P. I; struthi P. IIII. Gargarizationes autem aut levandi causa fiunt aut
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.