Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 42] Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. IIII; galbani P. VI; salis Hammoniaci P. XII =; cerae P. XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur. Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci vocant) fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P. zorkZZZ XXXII; sebi vitulini curati et cerae, singulorum P. XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur. Aliud quod habet cerussae P. XX; cerae P. XXXV, olei heminam, aquae sextarium. Quae quotiens adiciuntur cerussae bl spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio quae supra posita est, ideoque elephantine nominatur. Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant; ut id, quod habet mini P. IIII; spumae argenti P. XXV; cerae et adipis suillae, singulorum P. XXXVI; vitellos quattuor. Alia compositio generis eiusdem: cerae, resinae terebenthinae, singulorum P. VI; cerussae P. VIII; spumae argenti, plumbi recrementi μολύβδουGraeci vocant), singulorum P. XX; cicini olei et murtei singulorum heminae. Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur; misy cocti, aeris combusti, singulorum P. IIII; cerussae coctae P. VIII; resinae terebenthinae P. X; spumae argenti P. VI.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.