Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 448] solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui vel castoreum est vel git vel anetum. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque adponatur; vel album ex ovo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae evocent sanguinem: costum, puleium, violae albae, apium, nepita et satureia et hysopum, In cibum quoque accipiat quae apta sunt: porrum, rutam, cyminum, caepas, sinapi, vel omne acrum olus. Si vero sanguis, qui ex inferiore parte erumpere solet, is ex naribus eruperit, incisis inguinibus adponenda est cucurbita idque per tres vel quattuor menses tricesimo quoque die repetieris: tunc scias hoc vitium sanasse. Si vero non se sanguis ostenderit, scias ei dolores capitis surgere. Tunc ex brachio ei sanguis emittendus est et statim curasti eam. ... coeuntia. Idem faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle adsumptum, et cummis
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.