Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 388] quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei lycium est, quod idem quoque aeque probat, vel porri vel marrubii sucus, vel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse convenit; aqua dari potest vel pura, vel in qua malum Cotoneum palmulaeve decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt. Hoc genus neque auctum est et potest esse non longum: curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.
10 Tussis vero fere propter faucium exulcerationem est. Quae multis modis contrahitur: itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere, et vix, cum vetus facta est, eliditur. Et modo arida est, modo pituitam citat.— Oportet hysopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in pulvere, ac lectione uti vehementi, quae primo impedita tussi, post eam vincit; tum ambulare; deinde per manus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.