This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[103]
O acutos homines! quam paucis verbis confectum negotium putant! ea sumunt ad concludendum,
quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis
ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id, quod
dubitatur, efficitur.
50.
Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere
solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum
omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit?
“Quod finitum est”, inquit, “habet extremum.”
Quis hoc non dederit? “Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus.” Hoc quoque est concedendum. “At, quod omne est, id non
cernitur ex alio extrinsecus.” Ne hoc quidem
negari potest. “Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

