Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64]
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur1 hoc quasi officii iudicio
fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent,
aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt,
revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere2 intermiserint. pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu [p. 350]
hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt.
Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque3 est4 nihil profici maerendo, nonne res declarat
fuisse totum illud voluntarium?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

