Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat
quantum possit, ob eamque1 causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil [p. 309]
tale evenerit, sic qui2 doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se3 atque ita adflicti et exanimati iacent;4
qui autem restiterunt, discedunt saepissime superiores. sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore. ut onera contentis corporibus facilius feruntur,
remissis opprimunt,5 simillime animus intentione sua
depellit pressum6 omnem ponderum,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

