Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[108]
animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et
maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator1 laetior sit quam is, cui gratulatur. Sed dum [p. 82]
efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo
voluptates percipiat omnibusque partibus maiores2 quam
corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque
dolores3 percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos
beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad
voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

