Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64]
nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo
poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid1 porro
animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi.2 quos qui tollunt et
nihil posse percipi3 dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio
et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis
et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium
rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut
modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem
illa4 constituto veri a falso distinctio traditur.
20.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

