Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
Cetera item funebria quibus luctus augetur, XII sustulerunt. 'Homini, inquit, mortuo ne
ossa legito, quo post funus faciat.' Excipit bellicam
peregrinamque mortem. Haec praeterea sunt in
legibus: de unctura quae seruilis dicitur, unctura
tollitur omnisque circumpotatio. Quae et recte tolluntur, neque tollerentur nisi fuissent. 'Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae'
praetereantur. Illa iam significatio est, laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod coronam uirtute
partam et ei qui peperisset et eius parenti sine fraude
esse lex impositam iubet. Credoque, quod erat factitatum ut uni plura funera fierent lectique plures sternerentur, id quoque ne fieret lege sanctum est. Qua
in lege quom esset 'neue aurum addito', uidetote
quam humane excipiat altera lex, [praecipit altera
lege]: 'At cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum
illo sepeliet uretue, se fraude esto.' Et simul illud
uidetote, aliud habitum esse sepelire et urere.

