[47]
videte, iudices, quantae res his testimoniis sint
confectae. primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus1
esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius
ei futurus omnino non erat. deinde—non enim video cur non
meum quoque agam negotium—scitis, iudices, fuisse qui in
hac rogatione suadenda diceret2 Milonis manu caedem esse
factam, consilio vero maioris alicuius. me videlicet latronem
ac3 sicarium abiecti homines et4 perditi describebant.
iacent5 suis testibus qui6 Clodium negant eo die Romam, nisi
de Cyro audisset, fuisse rediturum. respiravi, liberatus sum7;
non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar
id cogitasse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

