[101]
propugnatores autem rei publicae qui esse voluerunt,
si leviores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt:
permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt
qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a
C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit,
quem numquam ulla vis, ullae minae, ulla invidia1 labefecit;
aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae, qui cum
florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum,
censor notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim
multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam
legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus
noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri;
aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius
imperi gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt
nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi
tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu
aut spe aut metu demovere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 nulla umquam vis, nullae minae, nulla invidia Hks
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

