[56]
sequitur illud, “ne deterioribvs repvlsisqve honos”
“avgeatvr.” repulsos videamus, nam deteriores qui sint,
post docebo. sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime
qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus,
concedendum est. qui sunt igitur repulsi? non, ut
opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non
sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque1
honestissimis viris accidit. repulsi sunt ii quos ad omnia
progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis,
quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui,
vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore
augeantur monent2. debet esse gratum quod praedicunt,
sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum
admonitu sua sponte prospexit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

