This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur. eius adventu audito L. Staberius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit. [2] illi vero daturos se negare neque portas consuli praeclusuros neque sibi iudicium sumpturos contra, atque omnis Italia populusque Romanus iudicavisset. [3] quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius. illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque [4] recipiunt. hos sequuntur Byllidenses Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epirus et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

